- CONRADUS I
- I.CONRADUS I.Imperator, fil. Conradi, Ducis Franconiae. Factionem adversam, quae Carolum Simplicem, Galliae Regem utpote heredem Caroli Magni et Ludovici Pii, mortuô Ludovicô III. Imperatore; qui ultimus ex stirpe Caroli M. sine prole mascula decesserat, ad Imperium vocabat, oppressit: ab ottone Saxone, licet hoste, Proceribus commendatus, Germaniam ab Hungaris liberavit. Ab henrico Saxoniae Duce insidiose aureô monili Hattonis offensô, ad Mersburgum, tantâ clade victus est, ut prover biô quaereretur, An detur tantus infernus, qui tot capiat Francos? Obiit ex vuinere quod in bello Bavarito acceperat, A. C. 918. Imperii ann. 7. et dimidiô. Morti proximus animô plane excelsô henrico Saxoni, a quo fusus fuerat, imperii insignia per fratrem Eberardum obtulit, Viri vittutem admiratus, sicque beneficium a Parente eius Ottone acceptum generose rependit. In Abbatia Fuldensi sepultus. Marian. Scorus, in Chron. Aretinus, l. 4. Otto Frising. l. 6. c. 15. 16. 17. ursperg. in Chron. Avent. Annal. l. 4.II.CONRADUS I.ex posteritate Adelberti praefati, fil. Lucelmanni fuit, frater Hermanni IV. Simonis et Ludovici II. Comes seu Dux Teccensis.III.CONRADUS I.fil. minor natu Henrici cognomine Fidelis modô memorati, Olsnam et a fratre Iohanne Steinaviam ac Iaveram obtinuit, lineae hinc Steinaviae Olsnensis conditor, sicut frater eius maior natu Henricus Sagano - Glogoviam incepit. Eum boleslaus Lignicius Patri adempta recuperaturus, A. C. 1320. adortus tantopere vexavit ut exhaustô aerariô etiam vestes vendere cogeretur. Unde tandem Boleslaus ex miseratione Wolaviam ei reliquit. Sed brevi post Princeps prodigus, pecuniâ mutuô acceptâ, Olsnam et alia, quae pignori teneret, ei restituit. Post quae Conradus etiam A. C. 1327. CUm aliis se coronae Bohemicae obsequio, negotiis, quae Clericos, rusticos et Iudaeos concernerent, exceptis, submisit, et Iohanni Regi fidelissimus, eius nomine cum Casimiro Polono pactus est, nec minus A. C. 1345. bellô Polonos strenue persequutus. Eô genitus ex Elisabetha Vratislaviensi
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.